{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 138.7","citation":"Augustine, Epistulae 138.7","ref":"138.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":282,"text":"Nimis autem longum est conuenienter disputare de uarietate signorum, quae cum ad res diuinas pertinent, sacramenta appellantur. sicut autem non ideo mutabilis deus, quia mane aliud aliud uespere, illud hoc mense illud alio, non hoc isto anno quod illo, ita non ideo mutabilis deus, quia uniuersi saeculi priore uolumine aliud aliud posteriore sibi iussit offerri, quo conuenienter significationes ad doctrinam religionis saluberrimam pertinentes per mutabilia tempora sine ulla sui mutatione disponeret. nam ut nouerint, quos haec mouent, iam hoc fuisse in ratione diuina nec, cum ista noua constituerentur, subito priora displicuisse uelut mutabili uoluntate, sed iam hoc fixum et statutum fuisse in ipsa sapientia dei, cui de maioribus etiam rerum mutationibus eadem scriptura dicit: Mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse es, insinuandum est eis mutationem istam sacramentorum testamenti ueteris et noui etiam praedictam fuisse propheticis uocibus. ita enim uidebunt, si poterunt, id, quod in tempore nouum est, non esse nouum apud eum, qui condidit tempora et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus pro eorum uarietate distribuit. nam et in illo psalmo, unde commemoraui aliquid, quo demonstrarem non egere deum sacrificiis nostris, cui dicitur: Dixi domino: 'Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges', paulo post legitur ex persona Christi: Non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, hoc est pecorum uictimis, quibus prius congregabantur conuenticula Iudaeorum; et alibi dicit: Non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos; et alius propheta: Ecce dies, inquit, uenient, dicit dominus, et confirmabo super domum Iacob testamentum nouum non sicut testamentum, quod disposui patribus eorum, cum eduxi eos de terra Aegypti. et alia multa sunt de hac re testimonia, quibus hoc deum facturum esse praedictum est, quae commemorare nunc longum est.","prev":{"citation":"Epistulae 138.6","label":"Letter 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.6"},"next":{"citation":"Epistulae 138.8","label":"Letter 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}