{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 139.2","citation":"Augustine, Epistulae 139.2","ref":"139.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/139.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/139.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/139.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":359,"text":"Poena sane illorum quamuis de tantis sceleribus confessorum rogo te ut praeter supplicium mortis sit et propter conscientiam nostram et propter catholicam mansuetudinem commendandam. ipse enim fructus ad nos peruenit confessionis illorum, quia inuenit ecclesia catholica, ubi suam erga atrocissimos inimicos seruet atque exhibeat lenitatem. in tanta quippe crudelitate, quaecumque praeter sanguinem uindicta processerit, magna lenitas apparebit. quod etsi modo quibusdam nostris illa atrocitate commotis uidetur indignum et quasi dissolutionis et neglegentiae simile, transactis tamen motibus animorum, qui recentioribus factis solent turbulentius excitari, egregie luculenta bonitas apparebit et ob hoc magis eadem gesta legere atque ostendere delectabit, domine merito insignis multumque carissime ac desiderantissime fili. ibi est sanctus frater et coepiscopus meus Bonifatius et per diaconum Peregrinum, qui cum illo perrexit, commonitorium direxi; sic habe tamquam praesentiam meam et, quod uobis in commune pro ecclesiae utilitate placuerit, hoc adiuuante domino fiat, qui potens est misericorditer opitulari in tantis malis. modo Macrobius, episcopus eorum, stipatus cuneis perditorum utriusque sexus hac atque illac circuit, aperuit sibi basilicas, quas possessorum quantuluscumque timor clauserat. praesente autem procuratore uiri clarissimi Celeris Spondeo, quem tuae dilectioni commendaui multumque commendo, utcumque eorum frangebatur audacia. nunc uero, posteaquam Carthaginem profectus est, etiam in fundis ipsius basilicas aperuit, populos congregat. cum ipso est etiam ille Donatus, diaconus rebaptizatus, cum fuerit colonus ecclesiae, qui uersatus est in illa caede praecipuus. qui tales non cum eo sunt, quando et ille cum ipso est? si pro consule uel simul ambo in illos estis sententiam prolaturi et forte ille persistit uelle gladio uindicare, quamquam sit Christianus et, quantum aduertere potuimus, non sit ad haec cruenta procliuis, tamen, si necesse fuerit, etiam gestis iubete allegari epistulas meas, quas de hac re singulas nobis mittendas putaui. soleo enim audire in potestate esse iudicis mollire sententiam et mitius uindicare quam leges. si autem nec litteris meis ad hoc consenserit, hoc saltem praestet, ut in custodiam recipiantur. atque hoc de clementia imperatorum impetrare curauimus, ne passiones seruorum dei, quae debent esse in ecclesia gloriosae, inimicorum sanguine dehonestentur. scio enim in causa clericorum Anaunensium, qui occisi a gentilibus nunc martyres honorantur, imperatorem rogatum facile concessisse, ne illi, qui eos occiderant et capti iam tenebantur, poena simili punirentur.","prev":{"citation":"Epistulae 139.1","label":"Letter 139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/139.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/139.1"},"next":{"citation":"Epistulae 139.3","label":"Letter 139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/139.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/139.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}