{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 14.3","citation":"Augustine, Epistulae 14.3","ref":"14.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/14.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/14.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/14.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":162,"text":"! At enim hoc, inquies, rationi tantum; quod autem sol ab astris differt, sensibus etiam clarum atque manifestum est. si magnitudinem me cogis dispicere, nosti de interuallis quam multa dicantur et ad quantum incertum perspicuitas ista reuocetur. sed ut concedam ita esse, ut apparet, sic enim et credo, cuius tandem et sensum fefellit illa proceritas Naeuii pede longioris, quam qui est sex longissimus ? cui te credo nimium quaesisse hominem aequalem et, cum minime repperisses, usque in eius formam nostram epistulam tendere uoluisse. quare cum in terris quoque tale aliquid existat, nihil de caelo puto esse mirandum. si autem te monet, quod praeter solem nullius sideris lumen implet diem, quis, quaeso te, hominibus tantus apparuit quantus homo ille, quem deus suscepit longe aliter quam ceteros sanctos atque sapientes? quem si cum aliis hominibus conferas, maiore distantia continentur quam conlatione solis cetera sidera. quam sane similitudinem diligenter intuere. fieri enim potest mente, qua excellis, ut quandam quaestionem de homine Christo a te propositam transeuntes dissoluerimus.","prev":{"citation":"Epistulae 14.2","label":"Letter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/14.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/14.2"},"next":{"citation":"Epistulae 14.4","label":"Letter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/14.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/14.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}