{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.12","citation":"Augustine, Epistulae 140.12","ref":"140.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":208,"text":"Nos itaque mutabiles in melius commutandi participes efficimur uerbi; uerbum autem incommutabile nihil in deterius commutatum particeps carnis effectum est rationali anima mediante. neque enim homo Christus, ut Apollinaristae haeretici putauerunt, aut non habuit animam aut non habuit rationalem; sed more suo scriptura. ut Christi humilitatem magis ostenderet. ne carnis nomen quasi indignum aliquid refugisse uideretur, carnem pro homine posuit. neque enim, quia scriptum est: Videbit omnis caro salutare dei, animae ibi non sunt intellegendae. nihil proinde aliud dictum est: Verbum caro factum est, quam si diceretur: Filius dei filius hominis factus est. qui cum in forma dei esset, sicut dicit apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo: neque enim usurpationis erat, ut rapina diceretur, sed naturae inerat, ut esset aequalis; semet ipsum tamen exinaniuit non formam dei amittens sed formam serui suscipiens; humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. uide, quem ad modum eundem hominem quem deum commendat, ut persona una sit, ne non trinitas sed quaternitas inducatur. sicut enim non augetur numerus personarum, cum caro accedit animae, ut sit unus homo, sic non augetur numerus personarum, cum homo accedit uerbo, ut sit unus Christus. legitur itaque: Verbum caro factum, ut intellegamus huius personae singularitatem. non ut suspicemur in carnem mutatam diuinitatem.","prev":{"citation":"Epistulae 140.11","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.11"},"next":{"citation":"Epistulae 140.13","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}