{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.16","citation":"Augustine, Epistulae 140.16","ref":"140.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":147,"text":"In illis autem ueteris testamenti bonis ad ueterem hominem pertinentibus praecipue concupiscitur uitae huius productio temporalis, ut aliquanto diutius teneatur, quia semper non potest. ideo mortis diem omnes quidem adfuturum sciunt et eum tamen omnes aut paene omnes differre conantur, etiam qui post mortem se beatius credunt esse uicturos; tantam habet uim carnis et animae dulce consortium. nemo enim umquam carnem suam. odio habuit et propterea non uult anima uel ad tempus ab eius etiam infirmitate discedere, quamuis eam se sine infirmitate in aeternum recepturam esse confidat. proinde mente seruiens legi dei carne autem trahens desideria peccati, quibus oboedire uetat apostolus, mentis quidem ratione concupiscit homo pius dissolui et esse cum Christo, sed id sensu carnis recusat et refugit et, si fieri possit, non uult expoliari sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita, id est ut ab infirmitate ad inmortalitatem etiam ipsum corpus sine morte media transferatur.","prev":{"citation":"Epistulae 140.15","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.15"},"next":{"citation":"Epistulae 140.17","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.17"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}