{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.17","citation":"Augustine, Epistulae 140.17","ref":"140.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":147,"text":"Sed haec uerba, quibus humanus dies et uitae huius prolixitas concupiscitur, uerba sunt delictorum et longe sunt ab ea salute, cuius nondum rem sed iam spem gerimus, de qua scriptum est, quia spe salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes. ideoque et in isto psalmo cum dixisset: Deus, deus meus, respice me; quare me dereliquisti? continuo subiungit: Longe a salute mea uerba delictorum meorum, id est haec uerba delictorum meorum sunt et longe sunt ab illa salute mea, quam mihi non ueteris sed noui testamenti gratia pollicetur. quamquam etiam sic distingui potest: Deus, deus meus, respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea? tamquam diceret: Relinquendo me, hoc est non me exaudiendo longe factus es a salute mea praesenti scilicet salute huius uitae, ut alius sensus sit 'uerba delictorum meorum', id est ista, quae dixi, uerba sunt delictorum, quia uerba sunt carnalium desideriorum.","prev":{"citation":"Epistulae 140.16","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.16"},"next":{"citation":"Epistulae 140.18","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}