{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.19","citation":"Augustine, Epistulae 140.19","ref":"140.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":213,"text":"Cum itaque non exaudimur ad temporalia bona retinenda uel adipiscenda, quando pro his deprecamur deum, in eo, quod nos non exaudit, derelinquit nos; sed ad potiora, quae uult, ut intellegamus et praeferamus et concupiscamus, non nos derelinquit. unde sequitur psalmus et dicit: Clamaui ad te per diem nec exaudies et nocte — etiam hic subauditur nec exaudies' —: sed uide\\\\ quid adiungit: et non ad insipientiam mihi. hoc ergo dicit: Non me quidem exaudies clamantem per diem, id est in rebus prosperis. ut eas non amittam, et nocte, id est in rebus aduersis. ut prospera, quae amissa sunt, redeant, uerum hoc non mihi ad insipientiam facies, sed potius ut sapiam, quid iam per noui testamenti gratiam a te eipectare, quid desiderare. quid poscere debeam. clamo quippe ego, ut mihi bona temporalia non auferantur, tu autem in sancto habitas, laus Israhel. nolo, ut derelinquas concupiscentiam meam, qua carnalem felicitatem requiro; uerum haec est in sordibus uetustatis, tu autem quaeris munditiam nouitatis; non exaudiendo istam cupiditatem relinquis, quia caritatem, in qua habites, quaeris; caritas autem dei diffunditur in cordibus nostris sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. ideo in sancto habitas, laus Israhel, laus uidentium te, quia non in se laudantur sed in te; quid enim habent, quod non acceperunt, ut, qui gloriatur, in domino glorietur?","prev":{"citation":"Epistulae 140.18","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.18"},"next":{"citation":"Epistulae 140.20","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.20"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}