{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.22","citation":"Augustine, Epistulae 140.22","ref":"140.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":270,"text":"Ac per hoc discite, homines, per gratiam testamenti noui iam uitam concupiscere sempiternam. quid pro magno ita uos uultis a domino de morte liberari, sicut liberati sunt patres nostri, quando commendabat deus etiam terrenae felicitatis praeter se non esse alium largitorem? illa felicitas ad ueterem hominem pertinet, quae uetustas ab Adam coepit. ego autem sum uermis et non homo; Christus, non Adam. a ueteri ueteres fuistis, a nouo noui estote; ab Adam homines, a Christo filii hominum. non enim sine causa familiarissime dominus in euangelio se filium hominis dicit magis quam hominem nec sine causa in alio psalmo: Homines, inquit, et iumenta saluos facies, domine, sicut multiplicata est misericordia tua, deus. abs te quippe etiam ista salus hominibus iumentisque communis. sed habent aliam homines noui propriam quandam et a iumentorum consortio separatam, quae ad nouum pertinet testamentum, habent omnino; nam de illa ibidem sequitur et dicit: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente uoluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te fons uitae, in lumine tuo uidebimus lumen. certe et hic, cum superius dixisset 'homines', posterius dixit <filii autem hominum' tamquam distinguens ab hominibus filios hominum. in illa quippe felicitate eius salutis, quae communis est hominibus et iumentis, eo nomine illos appellare uoluit, quo demonstrarentur ad illum primum hominem pertinere, quo , uetustas coepit et mors, qui sic fuit homo, ut non esset filius hominis; istis autem posterioribus, qui sperant aliam felicitatem et fontis uitae ineffabilem uoluptatem et sempiterni luminis lumen, hoc nomen inposuit, quo se familiarius appellari uoluit dominus eorum, in quo talis gratia reuelata est, eosque filios hominum potius quam homines appellauit.","prev":{"citation":"Epistulae 140.21","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.21"},"next":{"citation":"Epistulae 140.23","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.23"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}