{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.24","citation":"Augustine, Epistulae 140.24","ref":"140.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":186,"text":"Ac per hoc 'ego' et quod sequitur: Opprobrium hominum et abiectio plebis; omnes, qui conspiciebant me, subsannabant me et locuti sunt labiis, mouerunt caput: Sperauit in deum, eruat eum, saluum faciat eum, quoniam uult eum. hoc in labiis, non in corde dixerunt insultando, quod non fieret. non credendo, quod futurum esset. factum est autem et hoc, sed sicut fieri oportebat in filio hominis, in quo spes aeternae uitae fuerat reuelanda ad nouum pertinens testamentum, non sicut illi expectabant. et quia fieri non uidebant, tamquam superato insultabant pertinentes ad testamentum uetus et hominem. in quo omnes moriuntur, non ad filium hominis, in quo omnes uiuificabuntur. mortem quippe intulit homo sibi filioque hominis; uitam uero adtulit homini moriens et resurgens filius hominis, opprobrium hominum et abiectio plebis usque ad mortem. hoc enim uoluit in conspectu inimicorum pati. quo eum tamquam derelictum putarent, ut gratia commendaretur testamenti noui, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea uero erit in specie. quam diu enim sumus in corpore. ait apostolus, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem et ideo nunc in spe, tunc in re.","prev":{"citation":"Epistulae 140.23","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.23"},"next":{"citation":"Epistulae 140.25","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.25"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}