{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.33","citation":"Augustine, Epistulae 140.33","ref":"140.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":240,"text":"Iam illud, quod sequitur: Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est, uide, ut inluminet, quem ad modum dictum sit: Quare me dereliquisti? quo modo enim dereliquit, cui dicitur: Ne discedas, nisi quia dereliquit uitae ueteris temporalem felicitatem? rogatur autem, ne discedat et deserat spem uitae aeternae. sed quid est 'quoniam tribulatio proxima est'? quasi ei passio adhuc immineret, cum in ipsa media passione ista dicere intellegatur, quae de illo in hoc psalmo prophetata sunt. hic enim dicturus est etiam, quae in euangelio apertissime scripta sunt: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, quod factum est, cum iam penderet in ligno. quid est ergo tribulatio proxima est', in qua media loquebatur? sed nimirum illud uult intellegi, quia, cum caro in doloribus est et in poenis, profecto anima tunc habet magnum agonem patientiae, in quo ne deficiat, laborandum et orandum est. nihil est autem animae sua carne propinquius. ideo mundi huius quilibet magnus perfectusque contemptor cum alibi patitur, nihil patitur. potest enim adhibere uigilem rationem, cum amittit bona, quae extrinsecus sunt et ab animo sapientis, qui ex cupiditate non haeret, sine dubio longe sunt, et non curare, quod patitur, quia nec patitur. cum uero amittit praecipua corporis bona, id est corporis uitam ac salutem, iam tribulatio proxima est animi bonis, quibus ipse intus tamquam corporis dominus est. quid facit qualibet ratione, ut non doleat, cum corpus uulneratur aut uritur, cui tanto implicatur consortio, pati possit, dolere non possit?","prev":{"citation":"Epistulae 140.32","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.32"},"next":{"citation":"Epistulae 140.34","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.34"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}