{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.39","citation":"Augustine, Epistulae 140.39","ref":"140.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":110,"text":"Denique sequitur: Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium circumded erunt me, tamquam ipsos dixerit puluerem mortis, in quem deductus est. quos dixit canes multos et concilium malignantium canes uidelicet eos appellans, qui plerumque contra innocentes latrant, cum quibus non habent consuetudinem. iam uero in his. quae subiungit, tamquam euangelium recitatur. crucifixio quippe eius exprimitur in eo, quod dicit: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea: ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me. fossae. sunt enim clauis manus et pedes eius et, cum extenderetur in ligno, quodam modo numerata sunt ossa eius. consideratus est autem atque conspectus. quid illi futurum esset et utrum ueniret Helias et liberaret eum.","prev":{"citation":"Epistulae 140.38","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.38"},"next":{"citation":"Epistulae 140.40","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.40"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}