{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.4","citation":"Augustine, Epistulae 140.4","ref":"140.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":165,"text":"Potest igitur anima rationalis etiam temporali et corporali felicitate bene uti, si non se dedent creaturae creatore neglecto, sed eam potius felicitatem fecerit seruire creatori, qui et ipsam suae bonitatis abundantissima largitate donauit. sicut enim bona sunt omnia, quae creauit deus, ab ipsa rationali creatura usque ad infimum corpus, ita bene in his agit anima rationalis, si ordinem seruet et distinguendo, eligendo, pendendo subdat minora maioribus, corporalia spiritalibus, inferiora superioribus, temporalia sempiternis, ne superiorum neglectu et appetitu inferiorum, quoniam hinc fit ipsa deterior, et se et corpus suum mittat in peius, sed potius ordinata caritate se et corpus suum conuertat in melius. cum enim sint omnes substantiae naturaliter bonae, ordo in eis laudatus honoratur, peruersitas culpata damnatur. nec efficit anima peruerse utens creaturis, ut ordinationem effugiat creatoris, quoniam, si illa male utitur bonis, ille bene utitur etiam malis ac per hoc illa peruerse bonis utendo fit mala, ille ordinate etiam malis utendo permanet bonus. qui enim iniuste se ordinat in peccatis, iuste ordinatur in poenis.","prev":{"citation":"Epistulae 140.3","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.3"},"next":{"citation":"Epistulae 140.5","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}