{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.44","citation":"Augustine, Epistulae 140.44","ref":"140.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":167,"text":"Quod autem ait: Cantabo, hoc est illud canticum nouum, de quo in alio psalmo dicitur: Cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra. habes hic utraque, et quo cantico cantaturum se dixerit et in cuius ecclesiae medio; illud pertinet ad canticum nouum, haec ad omnem terram. ipse quippe cantat in nobis, cuius gratia cantamus, sicut dicit apostolus: An uultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus? medium uero ecclesiae uel ad eminentiam licet referas et ipsam manifestationem, quia omnia quanto clarius nota sunt, tanto magis in medio esse dicuntur, uel certe ad interiores ecclesiae, quia interiora sunt media. neque enim omnis, qui labiis personat, cantat canticum nouum, sed qui eo modo cantat, ut apostolus admonet dicens: Cantantes et psallentes in cordibus uestris domino. intus est enim hoc gaudium, ubi uox laudis et canitur et auditur; qua uoce laudatur, qui gratis amandus est toto corde, tota anima, tota mente amatoremque suum accendit in se gratia spiritus sui sancti; quid enim aliud est canticum nouum quam laus dei?","prev":{"citation":"Epistulae 140.43","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.43"},"next":{"citation":"Epistulae 140.45","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.45"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}