{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.45","citation":"Augustine, Epistulae 140.45","ref":"140.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":191,"text":"Denique sequitur et euidentius hoc demonstrat. cum enim dixisset: Narrabo nomen tuum fratribus meis, quia deum nemo uidit umquam, sed unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit, atque adiunxisset: In medio ecclesiae cantabo te, quo modo cantauit, id est quia in nobis cantauit, cum proficimus in nomine, quod narrauit fratribus suis, et quia laudem dei cantauit in nobis, continuo manifestauit dicens: Qui timetis dominum, laudate eum. quis autem ueraciter laudat, nisi qui sinceriter amat? tantundem est ergo, ac si diceret: Qui timetis dominum, amate eum. dixit enim homini, sicut scriptum est, (ecce pietas est sapientia'. porro pietas cultus dei est nec colitur ille nisi amando. summa igitur et uera sapientia est in praecepto illo primo: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ac per hoc sapientia est caritas dei nec diffunditur in cordibus 11 nostris nisi per spiritum sanctum, qui datus est nobis. initium autem sapientiae timor domini et timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem. proinde praemissus timor in cor nostrum pellit inde consuetudinem malorum operum et seruat caritati locum, qua tamquam domina ueniente. ut illa insidat, abscedit.","prev":{"citation":"Epistulae 140.44","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.44"},"next":{"citation":"Epistulae 140.46","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.46"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}