{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.48","citation":"Augustine, Epistulae 140.48","ref":"140.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":146,"text":"I i I Multum est et nimis longum diligenter enucleare, cur filii promissionis pertinentes ad Isaac noui testamenti gratiae deputentur. breuiter tamen adtingam, unde tanto fructuosius cogitabis, quanto magis pie cogitaueris. non omnia deus, quae praedicit, promittit; praedicit enim etiam illa, quae non ipse facit, quia est omnium praescius futurorum. praedicit ergo et peccata hominum, quae potuit praescire, non facere. promittit autem, quae ipse facturus est, nec ea mala sed bona. quis enim promittat mala? quamuis itaque mala inferat malis, non peccata sed supplicia, minatur tamen ea potius, quam promittit. omnia largitur et praescit, sed peccata praedicit, supplicia minatur, beneficia pollicetur. filii ergo promissionis filii sunt beneficii. haec est gratia, quae gratis datur non meritis operantis sed miseratione donantis. hinc gratias agimus domino deo nostro, quod est magnum sacramentum in sacrificio noui testamenti, quod et ubi et quando et quo modo offeratur. cum fueris baptizatus, inuenies.,","prev":{"citation":"Epistulae 140.47","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.47"},"next":{"citation":"Epistulae 140.49","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.49"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}