{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.49","citation":"Augustine, Epistulae 140.49","ref":"140.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.49.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":157,"text":"Deinde sequitur et dicit: Timeat eum omne semeu Israhel. quia Iacob ipse et Israhel unus homo erat habens duo nomina, non in paruo sacramento — sed uno libro non possumus dicere omnia, in quo iam multum progressi sumus et nondum de aliis tribus quaestionibus aliquid diximus, hoc est de tenebris exterioribus et latitudine, longitudine, altitudine ac profundo et de quinque et quinque uirginibus —, quod ergo supra dixit 'uniuersum semen Iacob', hoc consequenter ait 'omne semen Israhel'. sed quare superius magnificate eum' et posterius 'timeat eum? magnificatio laudi congruit, de qua dixerat: Qui timetis dominum, laudate eum, unde iam multa disserui. ibi quippe amor uel caritas dei, quae perfecta foras mittit timorem. cur ergo iterum: Timeat eum omne semen Israhel? non enim accepistis, inquit apostolus, spiritum seruitutis iterum in timore. sed idem ipse apostolus oleastro inserto in oliua timorem praecipit, hoc est gentibus additis radici Abraham, Isaac, Iacob, ut et ipsae fierent Israhel, id est pertinerent ad semen Abrahae.","prev":{"citation":"Epistulae 140.48","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.48"},"next":{"citation":"Epistulae 140.50","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.50"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}