{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.50","citation":"Augustine, Epistulae 140.50","ref":"140.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.50.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":218,"text":"Quam insertionem oleastri amputatis propter infidelitatis superbiam naturalibus ramis etiam ipse dominus in euangelio praedixit occasione illius centurionis, qui in eum ex gentibus credidit. tunc enim ait: Amen dico uobis; non inueni tantam fidem in Israhel, et adiunxit: Ideo dico uobis, quia multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium, ita significans inseri oleastrum propter humilitatem — dixerat quippe ille centurio: Non sum dignus, ut sub tectum meum intres, sed tantum dic uerbo et sanabitur puer meus —, confractionem autem ramorum naturalium propter superbiam eorum scilicet. qui ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. de his quippe uana elatione tumentibus dictum est, quod ibunt in tenebras exteriores, quia iactantes se de semine Abrahae semen Abrahae fieri noluerunt, ut essent filii promissionis; quia fidem noui testamenti non receperunt, ubi dei iustitia commendatur, suam constituere uolentes, id est tamquam de suis meritis et operibus praefidentes spreuerunt esse filii promissionis, hoc est filii gratiae, filii misericordiae, ut, qui gloriatur, in domino glorietur credens in eum, qui iustificat impium, hoc est qui ex impio facit pium, ut deputetur fides eius ad iustitiam et impleatur in eo. non quod postulabat eius meritum, sed quod a domino promissum est beneficium.-","prev":{"citation":"Epistulae 140.49","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.49"},"next":{"citation":"Epistulae 140.51","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.51"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}