{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.54","citation":"Augustine, Epistulae 140.54","ref":"140.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.54.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":252,"text":"Haec est iustitia dei; hoc est, quod deus donat homini, cum iustificat impium; hanc dei iustitiam ignorantes superbi Iudaei et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; hac superbia deiciuntur, ut humilis inseratur oleaster. et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, uenientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbant cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum. sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non est; quam si contempserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi correctionis locus non erit, quoniam deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae sed lux cordis, non istorum, qui in carne sunt, oculorum, nec omnino talis, qualis huius uisibilis lucis phantasia cogitatur; quamquam et ibi est uidere, sed longe aliter, longe dissimiliter. qualis enim lux est ipsa caritas, quis uerbis explicat? quis earum rerum, quae sensibus corporis adiacent, ullo demonstrat exemplo? an forte lux caritas non est? audi apostolum Iohannem; ipse quippe dixit. quod modo commemoraui: Quoniam deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae, qui rursus dicit: Deus caritas est. ac per hoc, si deus lux est et deus caritas est, profecto caritas lux ipsa est, quae diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. item dicit: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. istae sunt tenebrae, in quas diabolus et angeli eius multum superbiendo progressi sunt. caritas enim non aemulatur, non inflatur; ideo non aemulatur, quia non inflatur; ubi enim praecedit inflatio, continuo sequitur aemulatio. quoniam superbia mater est inuidentiae.","prev":{"citation":"Epistulae 140.53","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.53"},"next":{"citation":"Epistulae 140.55","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.55"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}