{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.56","citation":"Augustine, Epistulae 140.56","ref":"140.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.56.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":173,"text":"Proinde rationalis creatura siue in angelico spiritu siue in anima humana ita facta est, ut sibi ipsa bonum, quo beata fiat, esse non possit, sed mutabilitas eius, si conuertatur ad incommutabile bonum, fiat beata; unde si auertatur, misera est. auersio eius uitium eius et conuersio uirtus eius est. natura ergo non est mala, quia creatura spiritus uitae rationalis etiam priuata bono, cuius participatione beatificatur, id est etiam uitiosa melior est corpore, quod summum est in corporibus, id est hac luce, quae sentitur oculis carnis, quia et ipsa corpus est, omni autem corpore quaelibet incorporea natura praestantior non mole, quia nonnisi corporum est moles, sed ui quadam, qua supergreditur omnem phantasiam, quam uolutat animus haustam de sensibus corporis. sed quem ad modum 10 ipsis corporibus ea, quae inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, id est cum luce inluminantur et feruore uegetantur, sic incorporeae creaturae rationales ipsius creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima caritate; quam omni modo si caruerint, tenebrescent et obdurescent quodam modo.","prev":{"citation":"Epistulae 140.55","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.55"},"next":{"citation":"Epistulae 140.57","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.57"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}