{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.58","citation":"Augustine, Epistulae 140.58","ref":"140.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":155,"text":"Sed quia malo opere, id est tenebroso delectantur facientes, secutura est autem poena, quae torqueat, ideo dominus ubi dicit 'tenebras exteriores', addit etiam cibi erit ploratus et stridor dentium', ne talibus oblectationibus. qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque iniustitia tenebrescunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer existiment: quia enim uolentes iniuste utuntur bonis, iuste nolentes cruciabuntur malis. unde possunt etiam tenebrae exteriores intellegi poenae corporales — corpus quippe est animae exterius —, ut sint animae mala, quibus a caritatis lumine auersa in peccatis oblectatur, exterae tenebrae, corporis autem mala, quibus aeternis in finem torquebitur, exteriores tenebrae. quas solas timent, qui seruili adhuc timore detinentur. nam si eis liceret in illis exteris, quae sunt in peccatis, impune semper uolui et inuolui, profecto numquam uellent accedere ad deum et inluminari et inhaerere illi per caritatem, ubi: est timor castus, permanens in saeculum saeculi, qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam boni illius, quod si dimiserit, cadit. ,","prev":{"citation":"Epistulae 140.57","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.57"},"next":{"citation":"Epistulae 140.59","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.59"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}