{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.62","citation":"Augustine, Epistulae 140.62","ref":"140.62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.62.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":348,"text":"Unde caritas in commune magis quam in priuatum consulens dicitur non quaerere. quae sua sunt. hac uiuunt corda in saeculum saeculi tamquam saturata pane caelesti, de qua dicit ipse saturator: Nisi manducaueritis carnem meam et sanguinem biberitis, non habebitis uitam in uobis. merito ergo istorum. qui saturantur, uiuent corda in saeculum saeculi. uita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum interim per fidem post etiam per speciem. uident enim nunc per speculum in aenigmate tunc autem facie ad faciem. unde ipsa caritas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subueniendum, quaqua uersum potest, porrigit, et haec latitudo est; nunc longanimitate aduersa tolerat et in eo, quod ueraciter tenuit, perseuerat, et haec longitudo est; hoc autem totum propter adipiscendam uitam facit aeternam, quae illi promittitur in excelso, et haec altitudo est. existit uero ex occulto ista caritas, ubi fundati quodam modo et radicati sumus, ubi causae uoluntatis dei non uestigantur, cuius gratia sumus salui facti non ex operibus iustitiae, quaenos fecimus, sed secundum eius misericordiam. uoluntarie quippe genuit nos , uerbo ueritatis. et haec uoluntas eius in abdito est. cuius secreti profunditatem quodam modo expauescens apostolus clamat:s o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? et hoc est profundum. altitudo quippe commune nomen est excelso et profundo, sed, cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur, cum autem in profundo, difficultas inuestigationis et cognitionis. unde et illud deo dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. et iterum: Iudicia tua uelut multa abyssus. hinc igitur est illud apostoli, quod requirendum inter cetera posuisti: Huius rei gratia, inquit, flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, exquo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius, in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus uestris, ut in caritate radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei.","prev":{"citation":"Epistulae 140.61","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.61"},"next":{"citation":"Epistulae 140.63","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.63"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}