{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.69","citation":"Augustine, Epistulae 140.69","ref":"140.69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.69.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":189,"text":"Haec porro omnia, quae in psalmo isto dicta sunt, quia non ad praesens tempus sed ad futurorum prophetiam pertinebant, sicut etiam ipsis rebus apparet, sic eam concludere uoluit, ut ostenderet se non praesentia demonstrare uel narrare praeterita sed futura prophetare. adnuntiabitur, inquit. domino generatio uentura et adnuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur, quem fecit do minus. non ait: Adnuntiabitur dominus generationi uenturae, sed: Adnuntiabitur domino generatio uentura. quod non sic accipiendum est, tamquam nescienti aliquid adnuntietur, ut sciat, sed sicut adnuntiant angeli non solum nobis beneficia dei uerum etiam illi preces nostras. nam scriptum est, ubi angelus hominibus dicit: Ego obtuli memoriam orationis uestrae, non ut tunc deus nouerit, quid uelimus uel quo indigeamus — nouit enim pater uester, ait dominus, quid uobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo —, sed quia necesse habet rationalis creatura obtemperans deo temporales causas ad aeternam ueritatem referre siue petendo, quid erga se fiat, siue consulendo, quid faciat, qui pius mentis affectus est, ut ipsa construatur, non ut deus instruatur. nam et haec quaedam contestatio est rationalis creaturae, quod non sibi ipsa sit bonum, quo beata fiat, sed illud incommutabile, cuius participatione etiam sapiens efficitur.","prev":{"citation":"Epistulae 140.68","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.68"},"next":{"citation":"Epistulae 140.70","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.70"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}