{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.7","citation":"Augustine, Epistulae 140.7","ref":"140.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":243,"text":"Suscepit itaque hominem, quem uidere homines poterant, ut sanati per fidem postea uiderent, quod tunc uidere non poterant. sed ne homo Christus eo ipso, quo uisibi.iter apparebat, non crederetur et deus tantumque illi tribueretur quantum homini excellentissimae gratiae atque sapientiae. ideo fuit homo missus a deo, cui nomen erat Iohannes. hic uenit, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. tantus enim homo debuit perhibere testimonium de illo, qui non tantum homo uerum, etiam deus erat, ut in natis mulierum. nemo exsurgeret maior Iohanne Baptista; sic enim ille, cui maior Iohannes testimonium perhibebat, intellegeretur hoc esse maior, quo non tantum homo sed etiam deus erat. lumen ergo et Iohannes sed tale lumen, quale testimonium perhibet ipse dominus dicens: Ille erat lucerna ardens et lucens, quod et disci-, pulis suis dixit: Vos estis lumen mundi; atque ut ostenderet quale lumen, secutus adiunxit: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt; sic luceat lumen uestrum coram hominibus. istae similitudines datae sunt, ut, quantum possumus, intellegamus uel, si hoc nondum possumus, sine ulla dubitatione credamus animam rationalem non esse naturam dei — illa quippe incommutabilis est —, sed tamen eam posse participando inluminari; lucernae quippe accendi indigent et extingui possunt. ideo, quod dicitur de Iohanne: Non erat ille lumen, ad illud respicitur lumen, quod non participatione inluminatur, sed eius participatione, inluminantur, quae ab illo inluminantur.","prev":{"citation":"Epistulae 140.6","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.6"},"next":{"citation":"Epistulae 140.8","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}