{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.70","citation":"Augustine, Epistulae 140.70","ref":"140.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.70.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":200,"text":"I I I Siue ita dictum est: Adnuntiabitur domino generatio uentura, ac si diceretur domino placebunt qui adnuntiabunt non sibi', ut ita sit domino adnuntiare, sicut est domino uiuere. sic dictum est: Qui manducat, domino manducat et, qui non manducat, domino non manducat. ad hoc quippe addidit: Et gratias agit deo, ut ostenderetur, quid esset: Domino facit, id est in eius laudem facit. tunc enim recte, tunc iuste, tunc pie fit, cum opus bonum in eius fit laudem, cuius gratia donatur, ut fiat. ac per hoc, etiamsi eo modo quispiam uerba haec intellegere uelit, ut eorum iste ordo sit: Adnuntiabitur domino generatio uentura, id est ea generatio adnuntiabitur, quae domino uentura est, generatio scilicet piorum atque sanctorum, quia impiorum et sceleratorum generatio non domino sed sibi uentura est, ab eadem significatione non receditur, qua intellegatur animae participatio in id ipsum. id est rationalem creaturam, cum sit mutabilis, non fieri beatam, nisi a proprio suo mutabili ad incommutabile bonum idemque commune, quod deus est, a quo superba impietate abstitit, humili pietate conuersa subsistat. in quo affectu proficiens quicquid boni facit, domino facit, hoc est in eius laudem, cuius gratiam percepit, ut faciat; unde est actio gratiarum, quae intimo fidelium mysterio celebratur.","prev":{"citation":"Epistulae 140.69","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.69"},"next":{"citation":"Epistulae 140.71","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.71"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}