{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.71","citation":"Augustine, Epistulae 140.71","ref":"140.71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.71.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":339,"text":"Illud autem, quod sequitur: Et adnuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur, quem fecit dominus, superioris sensus confirmatio est. nam quod ibi dictum est: Adnuntiabitur domino genertio uentura, hoc dictum est hic: Adnuntiabunt iustitiam eius. ipsa quippe generatio, quae uentura prophetata est, piorum atque sanctorum iustitia dei est, non ipsorum, ne sint ex illis, qui ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. illa namque iustitia dei commendatur in eo, quod dicitur: Ignorantes dei iustitiam, qua nos ex eius gratia iusti sumus, ut ipsa iustitia eius nos simus, cum iuste uiuimus credentes in eum, qui iustificat impium non illa, qua ipse iustus est, aeterna sua et incommutabili iustitia. haec itaque iustitia, qua nos dei munere iusti sumus, significatur in psalmo illo, ubi scriptum est: Iustitia tua sicut montes dei. montes quippe dei sancti eius sunt, de quibus alibi dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo. et multa de his montibus scripta sunt figurata locutione, quae commemorare nunc longum est. sed quia hoc ipsum, quod deus iustificat homines. nimis occulto iudicio facit, quoniam gratuita gratia facit — si autem gratia, non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia; ex hoc quippe incipiunt opera bona, ex quo iustificamur, non, quia praecesserunt, iustificamur: et hoc est profundum, de quo superius multa iam diximus —, continuo in eodem psalmo cum dixisset: Iustitia tua uelut montes dei, subiunxit: Iudicia tua uelut multa abyssus. inde uenit ad salutem hominibus iumentisque communem. quia et ipsa ex misericordia dei est, et dicit: Homines et iumenta saluos facies, domine, sicut multiplicata est misericordia tua, deus, ut hinc intellegamus etiam illam salutem sempiternam et inmortalem. de qua dicit apostolus: Spe enim salui facti sumus, similiter ut istam, quae hominibus iumentisque communis est, gratis nos accipere non ex operibus, ne forte quis extollatur, quia opera bona ex ipsius iustificatione operamur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis. quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus. et illa ergo salus gratuita est, de qua in alio psalmo dicitur: Domini est salus et super populum tuum benedictio tua.","prev":{"citation":"Epistulae 140.70","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.70"},"next":{"citation":"Epistulae 140.72","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.72"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}