{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.72","citation":"Augustine, Epistulae 140.72","ref":"140.72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.72.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":177,"text":"Sicnt ergo, quod legitur: Domini est salus, non ea salus intellegitur. qua dominus saluus est. sed qua hi salui sunt. quos ipse saluos facit, sic, cum legitur dei iustitia in eo, quod scriptum est: Ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere, non est illa intellegenda. qua deus iustus est, sed qua iusti sunt homines, quos gratia sua iustificat. inde enim salui, unde iusti, quoniam, quod ait: Non est opus sanis medicus sed male habentibus, exposuit consequenter dicens: Non ueni uocare iustos sed peccatores. non igitur secundum opera iustitiae. quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. in qua gratia spe salui facti sumus. unde in illo psalmo subiungitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente uoluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons uitae, in lumine tuo uidebimus lumen. praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. huic igitur iustitiae dei contraria superbia est, qua fiditur tamquam de operibus propriis, ideoque ibi sequitur: Non ueniat mihi pes superbiae.","prev":{"citation":"Epistulae 140.71","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.71"},"next":{"citation":"Epistulae 140.73","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.73"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}