{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.80","citation":"Augustine, Epistulae 140.80","ref":"140.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.80.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":176,"text":"Proinde sapientia, quae in sapientibus uirginibus habitat,, secundum illud, quod ante praedixit, cum ait contemptoribus et sanam doctrinam accipere recusantibus: Et ego uestrae perditioni superridebo, dicit uirginibus stultis: Ite potius ad uendentes et emite uobis, tamquam diceret: Ubi sunt, qui uos fallebant mendosissimis laudibus, quando et a uobis fallebamini, quia in uobis non in domino gloriabamini? quod autem dicit: Et dum eunt emere, uenit sponsus et, quae paratae erant, intrauerunt cum eo, hoc mihi uidetur intellegendum, quod uitioso cordis affectu inhiabunt inani gloriae, quam uanae mentis elatione sectatae sunt. et ipse appetitus significatus est in eo, quod dictum est: Dum eunt emere. uenit autem sponsus et introierunt cum eo ad nuptias, quae praeparatae erant, hoc est quae ueram fidem ueramque pietatem corde gestabant, qua possent contemperari numero societatique sanctorum non in se ipsis sed in domino gloriantium, ut intrarent cum eis illud gaudium, de quo dicitur: Intra in gaudium domini tui, ubi erit perfecta participatio incommutabilis boni, cuius modo uelut arra quaedam per fidem tenetur, ut secundum hanc gratiam uiuamus, in quantum deo non nobis uiuimus.","prev":{"citation":"Epistulae 140.79","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.79"},"next":{"citation":"Epistulae 140.81","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.81"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}