{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 140.84","citation":"Augustine, Epistulae 140.84","ref":"140.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.84.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":143,"text":"Quid enim tam coniunctum quam uirgines et uirgines, quinque et quinque, lampadibus ornatae, obuiam sponso euntes, et istae et illae? et quid tam contrarium quam sapientes et stultae? uidelicet quod istae oleum in uasis, hoc est intellegentiam gratiae dei portant in cordibus suis scientes, quod' nemo esse possit continens, nisi deus det, et hoc, ipsum sapientiae deputantes scire, cuius hoc donum sit; illae autem largitori omnium bonorum gratias non! agentes euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor earum; dicentes se esse sapientes stultae factae sunt. de quibus sane nullo modo nunc desperandum est, antequam dormiamus, sed si ita dormierint, cum factus fuerit clamor ille, quo adesse iam nuntiabitur sponsus, et euigilantes, hoc est resurgentes remanserint foris, non quia uirgines non sunt, sed quia nescientes, unde habeant, quod sunt, stultae uirgines sunt meritoque foris erunt, quia internae affectum gratiae non secum ferunt.","prev":{"citation":"Epistulae 140.83","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.83"},"next":{"citation":"Epistulae 140.85","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.85"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}