{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 141.1","citation":"Augustine, Epistulae 141.1","ref":"141.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/141.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":206,"text":"Cum in auribus nostris fama crebresceret hoc uobis uestros episcopos dicere, cognitorem praemio fuisse corruptum, ut contra eos sententia proferretur, uos autem ista facile credere ac propterea multos uestrum adhuc nolle adquiescere ueritati, placuit nobis cogente domini caritate ex concilio nostro haec ad uos scripta dirigere, quibus primitus admoneremini illos uobis uictos atque conuictos haec mendacia iactare. qui etiam in suo mandato, quod pro ipsa conlatione fecerunt et suis nominibus atque subscriptionibus firmauerunt nos illic traditores et persecutores suos esse dicentes, in falsitate atque mendacio manifestissimo detecti atque conuicti sunt, ita ut uolentes gloriari de multitudine coepiscoporum suorum inter aliquorum absentium nomina etiam mortui nomen insererent et, cum quaereretur, ubi esset, subita perturbatione caecati ipsi eum confiterentur in itinere defecisse. et cum interrogarentur, quo modo potuerit apud Carthaginem subscribere, si in itinere iam defecerat, uehementius perturbati alio mendacio se obligauerunt respondentes eum a Carthagine redeuntem fuisse defunctum; de quo mendacio exire omnino minime potuerunt. ecce quibus creditis uel de antiqua traditione uel de cognitoris corruptione, qui mandatum suum, ubi nobis obiecerunt crimen traditionis, non potuerunt conscribere sine crimine falsitatis. proinde, quae maxime necessaria credidimus, his litteris tamquam breuiario collecta inseruimus, ne forte ad magna gestorum uolumina uel peruenire non facile possitis uel ea legere laboriosum putetis.,","prev":{"citation":"Epistulae 140.85","label":"Letter 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.85"},"next":{"citation":"Epistulae 141.2","label":"Letter 141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/141.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}