{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 141.13","citation":"Augustine, Epistulae 141.13","ref":"141.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/141.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":147,"text":"Sed quid pluribus litteras oneremus? si uultis nobis credere, credite et teneamus pariter unitatem, quam iubet et diligit deus. si autem nobis non uultis credere, gesta ipsa legite aut, uobis ut legantur, admittite et, an uera sint, quae scripsimus, ipsi uobis probate. si autem nihil horum facere uultis et manifestissima ueritate conuictam partis Donati falsitatem adhuc sequi desideratis, mundi sumus a poena uestra, quando uos sero postea paenitebit. si uero id, quod uobis praestitit deus, non contempseritis et post causam tam diligenter actam et tam diligenter manifestatam peruersam consuetudinem relinquentes paci Christi et unitati consenseritis, de uestra; correctione gaudebimus et sacramenta Christi, quae in sacrilegio schismatis ad iudicium habetis, utilia et salubria nobis erunt, cum in catholica pace habueritis caput Christum, ubi caritas cooperit multitudinem peccatorum. Haec ad uos scripsimus XVIII Kal. Iulias piissimo Honorio Augusto VIIII cons., ut, quando possunt, ad quosque uestrum istae litterae peruenirent.","prev":{"citation":"Epistulae 141.12","label":"Letter 141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/141.12"},"next":{"citation":"Epistulae 142.1","label":"Letter 142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/142.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/142.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}