{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 141.3","citation":"Augustine, Epistulae 141.3","ref":"141.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/141.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":164,"text":"Ecce episcopi partis uestrae, quos omnes elegerunt, ut pro omnibus loquerentur, conati sunt, quantum potuerunt, ut omnino ipsa causa non ageretur, propter quam tantus numerus episcoporum utriusque partis de uniuersa Africa et de tam longinquis locis Carthaginem uenerat. et cum omnis anima suspensa expectaret, in tanta collectione quid ageretur, illi uehementer instabant, ut nihil ageretur. qua re hoc, nisi quia causam suam malam sciebant et facillime se posse uinci, si ageretur, dubitare non poterant? ipse ergo animus eorum, quo timebant, ne causa ageretur, iam uictos eos esse monstrabat. si enim extorquerent, quod uolebant, ut iam conlatio ipsa non fieret, nec disputationibus nostris ueritas appareret, redeuntes a Carthagine quid uobis erant responsuri? quid demonstraturi? credo, prolaturi erant gesta et dicturi uobis: Nos instabamus, ut causa non ageretur, illi instabant, ut ageretur. uos expectatis uidere, quid egerimus; ecce legite, ubi eos uicimus, ut nihil ageremus. forte et uos responderetis, si cor haberetis: Nihil ergo acturi ut quid istis? uel potius, qui nihil egistis, ut quid redistis?","prev":{"citation":"Epistulae 141.2","label":"Letter 141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/141.2"},"next":{"citation":"Epistulae 141.4","label":"Letter 141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/141.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}