{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 143.5","citation":"Augustine, Epistulae 143.5","ref":"143.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/143.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":148,"text":"Quae cum ita sint, hoc tamen, quod in tertio libro de libero arbitrio, cum de substantia rationali agerem, sic a me positum est, ut dicerem: (In corporibus autem inferioribus post peccatum ordinata regit corpus suum non omni modo pro arbitrio, sed sicut leges uniuersitatis sinunt', diligenter aduertant, qui putant me aliquid de anima humana uelut certum statuisse atque fixisse, quod uel ex parentibus per propaginem ueniat uel in actibus uitae superioris atque caelestis peccauerit, ut corruptibili carne mereretur includi, et uideant sic a me uerba fuisse perpensa, ut retento eo, quod certum habeo, post peccatum primi hominis natos esse atque nasci ceteros homines in carne peccati, cui sanandae uenit in domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli praeiudicarent opinioni quattuor illarum, quas postea digessi atque distinxi non confirmans aliquam sed interim, quod agebam, sequestrata illarum discussione determinans, ut, quaecumque illarum uera esset, deus sine dubio laudaretur.","prev":{"citation":"Epistulae 143.4","label":"Letter 143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/143.4"},"next":{"citation":"Epistulae 143.6","label":"Letter 143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/143.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}