{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 145.6","citation":"Augustine, Epistulae 145.6","ref":"145.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/145.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/145.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/145.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":213,"text":"Hinc est, quod ille fortissimus iustitiae dilector exclamat: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: 'Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oues occisionis.' sed in his omnibus s superuincimus per eum, qui dilexit nos. certus sum enim, quia neque mors neque ue uita neque an gelus neque principatus neque praesentia neque futura neque uirtus neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. uide, quem ad modum non utcumque ait: Quis nos separabit a Christo? sed ostendens, unde cohaereamus Christo: Quis nos, inquit, separabit a caritate Christi? caritate igitur Christo, non poenae timore cohaeremus. deinde commemoratis eis, quae uidentur habere uiolentiam nec tamen habent ualentiam separandi, ita conclusit, ut eandem diceret caritatem dei, quam dixerat Christi. et quid est la caritate Christi' nisi a caritate iustitiae? de illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, 'qui gloriatur, in domino glorietur). sicut ergo ille est iniquissimus, quem nec poenae corporales deterrent ab inmundis operibus sordidae uoluptatis, ita ille iustissimus, qui, nec poenarum corporalium terrore reuocatur a sanctis operibus luminosissimae caritatis.","prev":{"citation":"Epistulae 145.5","label":"Letter 145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/145.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/145.5"},"next":{"citation":"Epistulae 145.7","label":"Letter 145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/145.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/145.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}