{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.10","citation":"Augustine, Epistulae 147.10","ref":"147.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":187,"text":"Haec ergo omnia uidet partim corpore partim mente. uoluntatem uero eius, a quo audit, ut credat, et ipsam Christi resurrectionem non uidet, sed credit ; et tamen eam uidere dicitur quodam mentis obtutu magis secundum testimoniorum fidem quam rerum praesentia creditarum. illa enim, quae uidet, adsunt sensibus uel animi uel corporis; quae autem credit, absunt a sensibus et animi et corporis, quamuis uoluntas eius, a quo audit, ut credat, non sit praeterita, sed maneat in loquente. quam in se ipso idem ipse, qui loquitur, uidet; ille uero, qui audit, non eam uidet, sed credit. resurrectio autem Christi praeterita est, quam nec illi uiderunt homines, qui tunc fuerunt; nam qui uiderunt uiuentem Christum, quem uiderant morientem, ipsam tamen resurrectionem, cum fieret, non uiderunt, sed eam certissime crediderunt uidendo et tangendo uiuum, quem nouerant mortuum. nos totum credimus, et quod resurrexerit et quod ab hominibus tunc uisus et contrectatus sit et quod nunc uiuat in caelis nec iam moriatur et mors ei ultra non dominetur. res autem ipsa nec corporis nostri sensibus adest, sicut adest hoc caelum et terra, nec nostrae mentis obtutibus, sicut adest fides ipsa, qua hoc credimus.","prev":{"citation":"Epistulae 147.9","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.9"},"next":{"citation":"Epistulae 147.11","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}