{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.11","citation":"Augustine, Epistulae 147.11","ref":"147.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":173,"text":"Sed iam satis, ut puto, ista mea praelocutione recognouisti, quid sit uidere uel mente uel corpore et quid ab eis distet; credere. quod quidem fit mente et uidetur mente, quoniam menti nostrae fides nostra conspicua est. sed tamen, quod eadem fide creditur, abest et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus, in quo Christus resurrexit, et ab aspectu mentis u alterius, sicut abest ab aspectu mentis meae fides tua, quamuis eam esse in te credam, cum eam non uideam corpore, quod' nec tu potes, nec mente, quod tu potes, sicut ego meam, quam tu non potes. nemo enim scit, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, donee 10 ueniat do.minus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, ut eas non solum quisque suas uideat sed et aliorum. secundum hoc enim dixit apostolus neminem scire, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, secundum quod uidemus in nobis; nam secundum id, quod credimus nec uidemus, et multos fideles esse nouimus et multis noti sumus.","prev":{"citation":"Epistulae 147.10","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.10"},"next":{"citation":"Epistulae 147.12","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.12"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}