{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.12","citation":"Augustine, Epistulae 147.12","ref":"147.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":118,"text":"Si ergo iam ista distincta sunt, ueniamus ad causam. scimus posse deum uideri, quoniam scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. an forte non debui dicere (scimus) sed 'credimus', quoniam deum nec corpore aliquando uidimus sicut hanc lucem nec mente sicut ipsam in nobis, qua id credimus, fidem, sed tantum quia scriptum est in ea scriptura, cuius fideles sumus, quod uerum sit minime dubitamus? apostolus tamen Iohannes cum tale aliquid diceret: Scimus, inquit, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. ecce scire se dixit. quod nondum factum fuerat nec uidendo sed credendo cognouerat. recte itaque diximus: 'Scimus posse deum uideri\\\\ quamuis eum non uiderimus, sed diuinae auctoritati, quae sanctis libris continetur, crediderimus.","prev":{"citation":"Epistulae 147.11","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.11"},"next":{"citation":"Epistulae 147.13","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}