{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.14","citation":"Augustine, Epistulae 147.14","ref":"147.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":189,"text":"Qua igitur regula intellegentiae ista ueluti contraria et repugnantia non esse contraria nec repugnare probabimus? neque enim fieri ullo modo potest, ut haec scripturarum auctoritas aliqua ex parte mentiatur. si dicimus in eo, quod scriptum est: Deum nemo uidit umquam, homines tantum modo intellegendos, sicut etiam illud dictum est: Nemo scit, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, — nemo utique sed hominum; neque enim hoc de deo accipi potest, cum de Christo scriptum sit non opus fuisse, ut quisquam illi testimonium perhiberet de homine, quoniam ipse sciebat, quid esset in homine; nam hoc apostolus planius explicans: Quem nemo. inquit, hominum uidit nec uidere potest — si ergo ita dictum est: Deum nemo uidit umquam, ac si diceretur: (Nemo hominum', hactenus illa quaestio soluta uidebitur, ut non sit huic sententiae contrarium, quod dominus ait: Angeli eorum semper uident faciem patris mei, ut scilicet angelos deum uidere credamus, quem nemo uidit umquam sed hominum. quo modo ergo deum uidit Abraham, Isaac, Iacob, Iob, Moyses, Michaeas, Esaias et si qui alii sunt, de quibus ueracissima scriptura testatur, quod deum uiderint, si deum nemo umquam hominum uidit nec uidere potest?","prev":{"citation":"Epistulae 147.13","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.13"},"next":{"citation":"Epistulae 147.15","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}