{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.28","citation":"Augustine, Epistulae 147.28","ref":"147.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":205,"text":"Et in iudicio enim futuro, quo sic uenturus est, quo modo uisus est iens in caelum, hoc est in eadem forma filii hominis, eandem formam uidebunt, quibus dicturus est: Esuriui et non dedistis mihi manducare, quia et Iudaei uidebunt. in quem pupugerunt, non illam dei formam, in qua non rapinam arbitratus est esse aequalem deo. in illa dei forma tunc uidebunt eum, qui uidebunt, sicuti est. nec ideo uidebunt, quia pauperes spiritu in hac uita fuerunt, quia mites, quia lugentes, quia esurientes et sitientes iustitiam, quia misericordes, quia pacifici, quia persecutionem passi propter iustitiam, quamuis et haec omnia idem ipsi sint, sed quia mundo sunt corde. ideo quippe inter illas beatitudines, cum omnia faciant, qui cor mundum habent, non est tamen alicubi positum: Deum uidebunt, nisi ubi dictum est: Beati mundo corde, quoniam mundo corde uidebitur, qui 'nec in loco uidetur nec oculis corporalibus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu'. deum enim nemo uidit umquam uel in hac uita, sicuti ipse est, uel etiam in angelorum uita, sicut uisibilia ista, quae corporali uisione cernuntur, quia unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse narrauit. unde non ad oculorum corporalium sed ad mentium uisionem dictum est pertinere, quod narrat.","prev":{"citation":"Epistulae 147.27","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.27"},"next":{"citation":"Epistulae 147.29","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.29"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}