{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.32","citation":"Augustine, Epistulae 147.32","ref":"147.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":207,"text":"Quamquam et illi antiquo fidelissimo famulo dei Moysi mirum nisi in hac terra laboraturo populumque illum adhuc recturo concessum est, quod petiuit, ut claritatem domini uideret, cui dixerat: Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum manifeste. accepit enim in praesentia congruum responsum, quod faciem dei uidere non posset, quam nemo uideret et uiueret, hoc modo deo significante alterius potioris uitae illam esse uisionem. deinde in uerbis dei futurae Christi ecclesiae mysterium figuratum est. gestauit quippe Moyses typum populi Iudaeorum in Christum passum postea credituri; ideo illi dictum est: Cum transiero, posteriora mea uidebis et cetera, quae ibi dicuntur, mirabili Ii sacramento praenuntiante ecclesiam post futuram, unde modo longum est disputare. quod autem dicere institueram, desiderio eius etiam illud, quod petierat, fuisse concessum, in libro numerorum postea demonstratum est, ubi dominus arguit contumaciam sororis ipsius et dicit aliis prophetis in uisione M se apparere et in somno, Moysi autem per speciem, non per aenigmata, ubi etiam addidit dicens: Et gloriam domini uidit. quid ergo est, quod eum sic fecit exceptum, nisi forte quia illa contemplatione dignum etiam tunc habuit populi sui talem rectorem et ministrum in tota domo sua fidelem, ut, quem ad modum concupiuerat, uideret deum, sicuti est, quae contemplatio cunctis filiis in fine promittitur ?","prev":{"citation":"Epistulae 147.31","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.31"},"next":{"citation":"Epistulae 147.33","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.33"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}