{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.37","citation":"Augustine, Epistulae 147.37","ref":"147.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":365,"text":"Nunc autem, quod mihi proposueras et ad explicandum difficile uidebatur, utrum explicatum sit, diligenter adtende recolendo, quae dicta sunt. si enim quaeris, utrum possit deus uideri, respondeo: potest. si quaeris, unde sciam, respondeo: quia in ueracissima scriptura legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et cetera talia. si quaeris, quo modo dictus sit inuisibilis, si uideri potest, respondeo inuisibilem esse natura, uideri autem, cum uult, sicut uult; plurimis enim uisus est, non sicuti est, sed quali specie illi placuit apparere. si quaeris, quo modo eum uidit uel Cain sceleratus, quando de suo scelere ab illo interrogatus et iudicatus est, uel etiam ipse diabolus, quando uenit cum angelis, ut coram illo adsisteret, si beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, respondeo non quidem esse consequens, ut etiam uideant deum, qui uoces ab eo factas aliquando audiunt; neque enim uiderunt eum, qui audierunt. quando dixit ad filium: Et clarificaui et iterum clarificabo; uerum tamen non esse mirandum, si aliqui etiam non mundi corde uident deum in specie, quam uoluntas eius fecerit, latente inuisibili et apud se incommutabili manente natura. si quaeris, utrum etiam, sicuti est, aliquando possit uideri, respondeo filiis hoc esse promissum, de quibus dictum est: Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quo- Diam uidebimus eum, sicuti est. si quaeris, unde eum uidebimus, respondeo: unde angeli uident, quibus tunc erimus aequales; sicut enim uidentur ista, quae uisibilia nominantur, deum nemo uidit umquam nec uidere potest, quoniam lucem habitat inaccessibilem et est natura inuisibilis sicut incorruptibilis, quae contextim apostolus posuit dicens: Regi autem saeculorum inuisibili, incorruptibili, quia sicut nunc incorruptibilis nec postea corruptibilis ita non solum nunc sed etiam semper inuisibilis. 'nec in loco' enim (uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu). unigenitus autem filius, qui est in sinu patris, deitatis naturam atque substantiam insonabiliter narrat et ideo dignis idoneisque tanto conspectu oculis etiam inuisibiliter monstrat, ipsi enim sunt oculi, de quibus apostolus dicit: Inluminatos oculos cordis uestri et de quibus dicitur: Inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. dominus enim spiritus est; unde, qui adhaeret domino, unus spiritus est; proinde, qui potest deum inuisibiliter uidere, ipse deo potest incorporaliter adhaerere.","prev":{"citation":"Epistulae 147.36","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.36"},"next":{"citation":"Epistulae 147.38","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.38"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}