{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.39","citation":"Augustine, Epistulae 147.39","ref":"147.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":188,"text":"His igitur, quae uides, diligenter fidenterque perspectis atque distinctis adtende, quae credis in hoc ipso sermone toto, ex quo ad te loqui his litteris coepi. et in eis ipsis, quibus non uisis accommodas fidem, ipsa testium pondera discernendo perpende. neque enim mihi sic credis quem ad modum Ambrosio, de cuius libris tanta illa testimonia posui; aut si ambobus nobis aequa lance putas esse credendum, numquid ullo modo nos euangelio comparabis aut scripta nostra scripturis canonicis coaequabis? profecto, si recte in diiudicando sapis, longe nos infra uides ab illa auctoritate distare et me quidem 10 longius, sed utrique nostrum quantum libet credas, utrumque illi excellentiae nequaquam comparas. quocirca id, quod scriptum est: Deum nemo uidit umquam, et: Lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, et: Beati mundo corde, quia ipsi deum uidebunt, et quicquid aliud ex illis sanctis libris commemoraui, firmius credis quam id, quod dixit Ambrosius: (Nec in loco deus uidetur nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu'. talem quippe esse intellexit uel credidit deum, qui mundo corde conspicitur; hanc autem etiam meam sententiam esse confiteor.","prev":{"citation":"Epistulae 147.38","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.38"},"next":{"citation":"Epistulae 147.40","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.40"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}