{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.4","citation":"Augustine, Epistulae 147.4","ref":"147.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":167,"text":"Hanc itaque distinctionem tene, ut, si quid te admonuero disserendo, quod ita uideas oculis carnis uel ullo alio sensu eius sentias seu te sensisse recolas, sicut sentiuntur colores, fragores, odores, sapores, feruores et si quid aliud per corpus cernendo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo sentimus, aut ita uideas mentis intuitu, ut uides uitam, uoluntatem, cogitationem, memoriam, intellegentiam, scientiam, fidem tuam et quicquid aliud mente conspicis atque ita esse non tantum credendo sed plane uidendo non dubitas, hoc me iudices ostendisse. quod autem non sic ostendero, ut aut corporis aut animi sensu uisum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid, quod aut uerum quidem aut falsum esse necesse sit, sed nullo illorum duorum genere uideatur, restat, ut tantum modo credatur uel non credatur. sed si diuinarum scripturarum earum scilicet, quae canonicae in ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est. aliis uero testibus uel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere uel non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendam fidem uel habere uel non habere perpenderis.","prev":{"citation":"Epistulae 147.3","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.3"},"next":{"citation":"Epistulae 147.5","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}