{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.40","citation":"Augustine, Epistulae 147.40","ref":"147.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":194,"text":". Aliter ergo ista, aliter illa diuina uerba in fide recipis. de nobis enim tibi subest fortasse aliquis scrupulus, ne in his diuinis eloquiis aliquid minus dilucide intellegamus et, non sicut dicta sunt, sed sicut suspicamur, exponantur a nobis. forte enim dicis apud temet ipsam: Quid, si et mundo corde uidetur deus et in loco tamen uidetur? aut: Quid, si etiam oculis corporalibus deum uidebunt, qui mundo sunt corde, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, quando erimus aequales angelis dei? quantum ergo nobis credere debeas uel non debeas, fortassis ignoras et, uel plus uel minus, quam debes, nobis credendo ne fallaris, adtendis; diuinis autem scripturis etiam nondum perspicue intellectis credendum esse non dubitas. sed hanc certe considerationem credendi uel non credendi et difficultatem scientiae et dubitationis aestus et piam fidem, quae diuinis debetur affatibus, in tua mente, ita ut sunt, adtendis et uides nec de his omnino, quod apud te ita sint, siue ut ego dixi siue ut ipsa potius nosti, aliquid ambigis. uides itaque fidem tuam, uides dubitationem tuam, uides studium tuum uoluntatemque discendi et, cum auctoritate diuina mouearis ad credenda, quae non uides, haec te tamen credere incunctanter uides. distribuis et discernis haec omnia.","prev":{"citation":"Epistulae 147.39","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.39"},"next":{"citation":"Epistulae 147.41","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.41"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}