{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.45","citation":"Augustine, Epistulae 147.45","ref":"147.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":208,"text":"Quod si nondum possumus praeferre lucem iudicantem ei luci, de qua iudicatur, praeferre uitam intellegentem uitae tantum modo sentienti, praeferre naturam non alibi hoc et alibi aliud sed omnia, quae habet, in uno simul habentem, sicuti est ipsa nostra intellegentia, ei naturae, quae ita partibus constat, ut minor sit dimidia quam tota, sicuti est omne corpus, superfluo de rebus tantis ac talibus disputamus. si autem hoc iam possumus, aliquid melius quam intellectum nostrum deum esse credamus, ut pax eius, quae praecellit omnem intellectum, custodiat corda nostra et intellegentias nostras in Christo Iesu. ipsa enim pax, quae praecellit omnem intellectum, non est utique minor nostro intellectu, ut, cum iste sit oculis corporalibus inuisibilis, illa putetur esse uisibilis. an aliud pax dei aliud splendor dei, cum idem ipse sit unigenitus filius, cuius et illa caritas, quae supereminet scientiae, cuius cognitione implebimur in omnem plenitudinem dei, non est luce nostrae mentis inferior, quae illa inluminante tribuitur? porro si ista inaccessibilis est oculis carnis, quanto magis illa huic incomparabiliter supereminens! ac per hoc, cum sit aliquid nostrum uisibile sicut hoc corpus aliquid uero inuisibile sicut homo interior et cum optimum nostrum, hoc est mens atque. intellegentia, inuisibile sit oculis corporis, quo modo id, quod est melius optimo nostro, uisibile erit inferiori nostro?","prev":{"citation":"Epistulae 147.44","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.44"},"next":{"citation":"Epistulae 147.46","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.46"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}