{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.5","citation":"Augustine, Epistulae 147.5","ref":"147.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":214,"text":"Si enim ea, quae non uidimus, hoc est in praesenti apparentia non sensimus uel mente uel corpore neque de scripturis sanctis uel legendo uel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus, unde sciremus esse ciuitates, ubi numquam fuimus, uel a Romulo conditam Romam uel, ut de propioribus loquar, Constantinopolim a Constantino? unde postremo sciremus, quinam parentes nos procreauissent, quibus patribus, auis, maioribus geniti essemus? talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea uel ullo sensu praesentia sicut solem, sicut nostri animi uoluntatem uel canonicorum eloquiorum auctoritate sicut Adam fuisse primum hominem aut Christum in carne natum passumque resurrexisse didicimus sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc dum taxat rerum genere minime dubitandum . esse putauimus. in quibus si alicubi fallimur credendo uel ita esse, quod ita non est, uel non ita esse, quod ita est, nihil periculi esse iudicamus, si non sit contra illam fidem, qua pietas informatur. haec praelocutio mea nondum propositam discutit quaestionem, sed te atque alios, qui ista lecturi sunt, praestruit, quales seu meorum seu quorumlibet scriptorum iudices esse debeatis, ne uel scire uos opinemini, quod nescitis, uel temere credatis, quod neque corporis sensibus aut animi contuitu in eiusdem rei, quae cognoscenda est, euidentia percepistis neque canonicarum scripturarum auctoritate, etiam si non adfuit sensibus uel animi uel corporis uestri, . tamen credendum esse didicistis.","prev":{"citation":"Epistulae 147.4","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.4"},"next":{"citation":"Epistulae 147.6","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}