{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.6","citation":"Augustine, Epistulae 147.6","ref":"147.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":180,"text":"Iamne ergo uenimus ad causam? an adhuc lecturas instruendus est? nonnulli enim putant ipsum, quod dicimus credere, cum res uera creditur, hoc solum esse mente contueri. quod si ita est, fallitur ista nostra praelocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid sentire per corpus sicut in caelo solem et in terra montem, arborem corpusue quodlibet et aliud mentis intuitu rem nihilo minus euidentem, sicut nostra uoluntas a nobismet ipsis intus aspicitur, cum aliquid uolumus, uel cogitatio, cum cogitamus, uel memoria, cum recordamur, uel tale aliquid in animo sine corpore, aliud autem credere, quod in corporis mentisue conspectu nec adest nec adfuisse recolitur sicut sine parentibus creatum Adam et natum ex uirgine passumque resurrexisse Christum. haec enim etiam - corporaliter facta sunt et uideri per corpus, si tunc adessemus, utique potuerunt, nunc autem non adsunt, sicut adest ista lux, quae oculis cernitur, aut uoluntas, qua nunc aliquid uolumus, quae mente conspicitur. sed quia haec distinctio falsa non est, profecto illa praestructio minus habebat, quod inter credere et aliquid praesens mente conspicere, ne omni modo unum atque idem putaretur, parum clara fuerat elocutione discretum.","prev":{"citation":"Epistulae 147.5","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.5"},"next":{"citation":"Epistulae 147.7","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}