{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 147.8","citation":"Augustine, Epistulae 147.8","ref":"147.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":158,"text":"Constat igitur nostra scientia ex uisis rebus et creditis. sed in his, quae uidimus uel uidemus, nos ipsi testes sumus, in his autem, quae credimus, aliis testibus mouemur ad fidem, cum earum rerum, quas nec uidisse nos recolimus nec uidemus, dantur signa uel in uocibus uel in litteris uel in quibusque documentis, quibus uisis non uisa credantur. non autem inmerito scire nos dicimus non solum ea, quae uidimus aut' uidemus, uerum et illa, quae idoneis ad quamque rem commoti testimoniis uel testibus credimus. porro si scire non incongruenter dicimur etiam illud, quod certissimum credimus, hinc factum est, ut etiam recte credita, etsi non adsint sensibus nostris, uidere mente dicamur. scientia quippe menti tribuitur, siue per corporis sensus siue per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat, et fides ipsa mente utique uidetur, quamuis hoc fide credatur, quod non uidetur. unde et apostolus Petrus dicit: In quem modo non uidentes creditis, et ipse dominus: Beati, qui non uiderunt et crediderunt.","prev":{"citation":"Epistulae 147.7","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.7"},"next":{"citation":"Epistulae 147.9","label":"Letter 147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}