{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 148.11","citation":"Augustine, Epistulae 148.11","ref":"148.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":167,"text":"Porro si naturae ipsius est inuisibilitas sicut incorruptibilitas, non mutabitur utique in futuro saeculo illa natura, ut de inuisibili uisibilis fiat, quia neque poterit de incorruptibili corruptibilis fieri; simul enim et incommutabilis est. et utique naturam eius commendauit apostolus, cum duo ista simul poneret dicens: Regi autem saeculorum, inuisibili, incorruptibili soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. unde non audeo ego ita distinguere, ut dicam; Incorruptibili quidem in saecula saeculorum, inuisibili autem non in saecula saeculorum sed tantum in hoc saeculo. uerum quia nec illa testimonia falsa esse possunt: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et: Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, negare non possumus filios dei uisuros deum, sed sicut uidentur inuisibilia, sicut se ipsum ostensurum promittebat, qui hominibus in carne uisibilis apparebat, quando dicebat: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi, cum ante oculos hominum conspicuus loqueretur. unde autem inuisibilia uidentur nisi oculis cordis, de quibus paulo ante dixi, quid Hieronymus senserit ad uidendum deum?","prev":{"citation":"Epistulae 148.10","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.10"},"next":{"citation":"Epistulae 148.12","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.12"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}