{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 148.12","citation":"Augustine, Epistulae 148.12","ref":"148.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":228,"text":"Hinc est, quod etiam memoratus Mediolanensis episcopus in ipsa resun-ectrone dixit non facile esse deum uidere nisi his, qui mundo sunt corde, et ideo scriptum esse: Beati mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. (quantos beatos', inquit, (iam numerauerat et tamen eis uidendi deum non promiserat facultatem!' deinde adiungit et dicit: Si ergo hi, qui mundo sunt corde, deum uidebunt, utique alii non uidebunt'. et ne alios illos acciperemus, de quibus dictum est: Beati pauperes, beati mites et cetera, continuo subiunxit: 'Neque enim indigni deum uidebunt', indignos utique illos uolens intellegi, qui licet resurgant, deum uidere non poterunt, quoniam ad damnationem resurgent, quia per fidem ueram, quae per dilectionem operatur, cor mundare noluerunt. et ideo sequitur et dicit: neque is, qui deum uidere noluerit. potest deum uidere'. deinde, -quia occurrebat etiam omnes impios uelle deum uidere, statim, ut ostenderet, qua re dixerit qui deum uidere noluerit', quia utique illo modo non uult deum uidere impius, quia cor mundare non uult, quo ille uideri poterit, secutus adiunxit et ait: 'Nec in loco deus uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu*. quibus uerbis beatus Ambrosius uoluit admonere, quid debeant homines praeparare, qui deum uolunt uidere, hoc est cor mundare per fidem, quae per dilectionem operatur, dono spiritus sancti, unde pignus accepimus, quo illam uisionem desiderare nouerimus.","prev":{"citation":"Epistulae 148.11","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.11"},"next":{"citation":"Epistulae 148.13","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}