{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 148.15","citation":"Augustine, Epistulae 148.15","ref":"148.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":196,"text":"Haec omnia de litteris eorum et Latinorum et Graecorum, qui priores nobis in catholica ecclesia uiuentes diuina eloquia tractauerunt, ideo commemoranda arbitratus sum, ut sciat iste frater, si quid aliter quam isti sentit, deposita dissensionis amaritudine et fraternae caritatis suauitate in integrum restituta atque seruata diligenti et tranquilla consideratione quaerendum uel discendum uel docendum. neque enim quorumlibet disputationes quamuis catholicorum et laudatorum hominum uelut scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salua honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis inprobare atque respuere, si forte inueuerimus, quod aliter senserint, quam ueritas habet diuino adiutorio uel ab aliis intellecta uel a nobis. talis ego sum in scriptis aliorum, tales uolo esse intellectores meorum. denique in his omnibus, quae de opusculis sanctorum atque doctorum commemoraui, Ambrosii, Hieronymi, Athanasii, Gregorii, et si qua aliorum talia legere potui, quae commemorare longum putaui, deum non esse corpus nec formae humanae habere membra nec eum esse per locorum spatia diuisibilem et esse natura incommutabiliter inuisibilem nec per eandem naturam atque substantiam sed adsumpta uisibili specie, sicut uoluit, apparuisse, quibus apparuit, quando per corporis oculos in scripturis sanctis uisus esse narratur, in adiutorio domini inconcusse credo et, quantum ipse donat, intellego.","prev":{"citation":"Epistulae 148.14","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.14"},"next":{"citation":"Epistulae 148.16","label":"Letter 148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}